- DICTAMNUM
- I.DICTAMNUMet Dictynna, Cretae opp. Ptol. Nunc Dictamo: in territ. Cydoniae, sub Turcis. Baudr. Inde dictamnus herba. Virgil. Aen. l. 12. v. 412.Dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,Puberibus caulem foliis, et flore comantemPurpureo; non illa feris incognita caprisGramina, cum tergo volucres haesere sagittaeAristot. l. de Mirabil. auscult. Αἱ εν Κρήτῃ αἶγες, ὅταντοξευθῶσι, ζητοῦσι τὸ δίκταμνον, τὸ ενεῖ φυόμενον; ὅταν γὰρ φάγωσιν, εὐθὺς ενβάλλουσι τὰ τοξεύματα. Tertul. de Poenit. c. 11. Cervus sagittis transfixus, ut ferrum et immedicabiles moras citus de vulnere expellat, scit sibi dictamno medendum. Idem habent Cic. l. 2. de Nat. Dear. et Plin. l. 8. c. 27. Sat. l. 1. Sylv. 4. v. 595.------ Idaeâ profert quam Creta sub umbraDictamni florentis opem.Nic. Lloydius, vide et hîc infra.II.DICTAMNUMherba odorata, Lucinae olim coronamentum fuit. Euph. de Lucina,Ξτεψαμεν´η θαλεροῖσι συνήθετο δικτάμνοισι,Coronata floremibus ornabatur dictamnis.Conveniebat enim Deae, quae parientibus praeesse credebatur, herba quae confert πρὸς τοὺς τόκους τῶ γυναικῶν, ad partus mulierum, uti loquitur Theophrast. de Plant. l. 1. Plin. l. 25. c. 8. Illam autem ostendere cervae vulneratae, pastu statim decidentibus telis. Non est alibi, quam in Creta --- nec ibi spatiose nascitur: mirequeve capris expetitur --- Qui legere eam, in ferula vel harundine condunt, praeligantque, nepotentia evanescat etc. Vide Paschal. Cor. l. 4. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.